라틴어 문장 검색

non sic igitur mirabere portus quos natura dedit, sed trunca puppe magister interiora petit, Baianae pervia cumbae, tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso garrula securi narrare pericula nautae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII23)
tu propter mille talenta et centum villas temerarius, aspice portus et plenum magnis trabibus mare:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV95)
hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 4:3)
Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis, tum mirabilis situ.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 2:1)
Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 3:2)
SALLENTINI Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SALLENTINUM 1:1)
Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 34:1)
Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo Venturis hostibus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 4:1)
Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 11:1)
Conpulsis in unam arcem hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 13:2)
Illi alterum sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 14:1)
Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 5:1)
Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 14:1)
mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 10:3)
Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION