라틴어 문장 검색

TRAIANUS PLINIO Potes, mi Secunde carissime, sine sollicitudine religionis, si loci positio videtur hoc desiderare, aedem Matris Deum transferre in eam quae est accommodatior;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 501)
Humiliter conscii sumus divinum humanumque in particulas convenire vestis inconsutilis Dei creationis, in postremum utique orbis nostri pulveris granulum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:6)
Tempus et spatium non sunt inter se separata, neque atomi vel particulae subatomicae separate considerari possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:4)
quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex, qui regit invalidam propria de carne resectam particulam, qui vas tenerum dicione gubernat, solvitur in luxum?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 177)
fertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undique desectam et insani leonis vim stomacho adposuisse nostro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 163)
at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae ossibus et capiti inhumato particulam dare:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 287)
quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque praegravat una atque adfigit humo divinae particulam aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:14)
ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 26:1)
aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et glycerium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 142:2)
nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:2)
inde castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas castor litteras exit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:2)
simplices voces prima positione id est natura sua constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 213:1)
sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 215:2)
prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 231:1)
nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito sum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 231:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION