라틴어 문장 검색

sanguine Capitonis cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti vilior fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장8)
instructi intentique signum profectionis exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장7)
effusis lacrimis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque civitati impetravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장5)
sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장9)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
et propria vi Crispus incubuerat delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam senatus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium postularent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장5)
plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장7)
Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulantes, venerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장1)
postulante exercitu ut libertum suum Asiaticum equestri dignitate donaret, inhonestam adulationem conpescit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장7)
et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장14)
Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bellassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장7)
Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장1)
nec exploratione occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장9)
clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장5)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION