라틴어 문장 검색

nec refert quicquam quo victu corpus alatur, dum modo quod capias concoctum didere possis artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:7)
Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed in quandam digeriem concoquantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 7:3)
Cruditates eveniunt aut qualitate suci in quem cibus vertitur, si non sit aptus humori qui corpus optinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 9:1)
Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna humida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:1)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)
Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:2)
Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:2)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
medici in remediis concoquendis magis sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:2)
Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVII3)
Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre Summa venenum potione perduxti.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXII2)
aetheria avra quia animum aere, corpus cibo potione et ceteris diligenter nutrimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5471)

SEARCH

MENU NAVIGATION