라틴어 문장 검색

ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 148:1)
id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 147:1)
accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 159:1)
et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 223:2)
ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:1)
ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 509:2)
in Hispania principio veris P. Scipio navibus deductis evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 579:1)
postero die armati ornatique ad edictum aderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 209:1)
tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 308:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 559:1)
inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 125:2)
et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 379:1)
tum silentio per praeconem facto ita coepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 402:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION