라틴어 문장 검색

nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Fortis est animus ad quae praeparatus venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:7)
Athletas videmus, quibus virium cura est, eum fortissimis quibusque confligere et exigere ab is per quos certamini praeparantur, ut totis contra ipsos viribus utantur ;
(세네카, De Providentia, book 1 11:1)
Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:3)
Numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod etiam si non geritur, indictum est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:1)
Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 6:5)
ille non tam bene implet quam praeparat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 10:5)
Apparet te diu praeparatum uenenum habuisse:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.28)
ubi aliquis ex eo quid sperat aut praeparat, non beneficium sed consilium est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.38)
istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:2)
officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:2)
Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sintdescribere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 6:3)
Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION