라틴어 문장 검색

Brevitati nostrae praemium ut reddas peto Quod es pollicitus:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.4)
Quare, vir sanctissime, Particulo, chartis nomen victurum meis Latinis dum manebit pretium litteris, Si non ingenium, certe brevitatem approba, Quae commendari tanto debet iustius Quanto poetae sunt molesti validius.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.3)
Vir est gravis prudens, multis experimentis eruditus et qui futura possit ex praeteritis providere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:4)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut brevitas placet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 1:1)
Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:1)
quam praestare nisi in angustissimis causis non potest brevitas.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:2)
Verum huic ipsi Pericli nec illa πειθω` nec illud ἐκήλει brevitate vel velocitate vel utraque - differunt enim - sine facultate summa contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:1)
Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 3:3)
Per hoc enim aptissime et in praeteritum singulis pro cuiusque merito gratia referri, et in futurum omnes cum ad emendum tum etiam ad solvendum allici videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 7:2)
Cum sis peritissimus et privati iuris et publici, cuius pars senatorium est, cupio ex te potissimum audire, erraverim in senatu proxime necne, non ut in praeteritum - serum enim -, verum ut in futurum si quid simile inciderit erudiar.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 1:1)
TRAIANUS PLINIO Diplomata, quorum praeteritus est dies, non debent esse in usu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 461)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
Mihi hoc temperamentum eius placuit, ut ex praeterito nihil novaremus, sed manerent quamvis contra legem asciti quarumcumque civitatium cives, in futurum autem lex Pompeia observaretur;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1153)
Haec habilis brevitate sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 422)

SEARCH

MENU NAVIGATION