-
Ex auro enim purissimo erat scala;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:2)
-
Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:5)
-
Similiter Caesarea et Accaron, datis muneribus auri et argenti, pacem et [0575D] securitatem obtinebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:9)
-
Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:2)
-
alioquin propter aurum vel argentum vel caetera dona se illi amicitiam servare non posse.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:4)
-
Intromissi ergo, in vasis aureis et argenteis, ostro et veste pretiosa, mira et insolita dona duci obtulerunt ac dederunt, propter dilectionem et desiderium quod videndi eum semper habebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:3)
-
Qui universa in ea reperta, nempe pecuniam innumerabilem tam in auro quam in argento, cum vestibus, equis et mulis, hordeo, oleo et frumento, illic depraedati sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:4)
-
Gaveras itaque princeps civitatis, benigne eum suscipiens et in fide, in manu et tutamine illius urbem reddidit, ac universum thesaurum civitatis cum [0584A] plurima veste pretiosa illi praesentans, ut de his remuneraretur, exoravit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:6)
-
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
-
His promissionibus miser seductus et illectus, ad cava reversus cum veste pretiosa, omnia complicibus suis retulit de principis affabilitate ac largitate, et ampliora quam audisset, credens socios amotos et decollatos vivere, et missos ad tuendas ipsius Baldewini civitates.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:13)
-
Sicque universis quadraginta quinque captivis, quibus amputare colla decreverat, nunc pepercit, et pecuniam inauditam supra quinquaginta millia bysantiorum auri suscipiens, omnes vivos et incolumes a manicis et catenis solutos, ac de turri David ejectos, pacifice in terram Damascenorum remisit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:3)
-
Patriarcha vero vinculo privatae dilectionis fratri Mauritio S. Romanae Ecclesiae legato innodatus, ita ut simul affluenter de bonis terrae epulantes, in suo conclavi oblationem sancti sepulcri pro velle dividerent, prorsus audire Baldewinum regem parvipendit, spem et fiduciam in promissis cardinalis apostolici pretio corrupti habens et in eo quod levi precatu aurique munere, regem corrumpere potuit et placare.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:1)
-
sed etiam aurum de sepulcro Domini et altari evellam, quo milites et defensores Christianae plebis regnique Jerusalem sustentari possent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:5)
-
ecclesiam etiam ejusdem sepulcri, sicut dignum est, thesaurizare nos non pigebit, et auro ditiore, gemmis vel opere exaltare.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:7)
-
Camerarii autem illius capti et retenti, minis verberumque terroribus coacti, pecuniam patriarchae subterratam professi sunt ad viginti millia Byzantiorum auri;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:3)