라틴어 문장 검색

At tu, miser Titulle, nec senex vivis, Sed omne limen conteris salutator Et mane sudas urbis osculis udus, Foroque triplici sparsus ante equos omnis Aedemque Martis et colosson Augusti Curris per omnes tertiasque quintasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV4)
Offensus variae tumidis terroribus aulae Privatos gaudet nunc habitare lares, Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi, Sic voluit docti Vindicis esse deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII7)
Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis, Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVIII2)
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater, Nec Capitolini summum penetrale Tonantis, Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI6)
Et te privato cum Caesare Magnus amabit, Donabit totas et tibi Crassus opes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, V7)
Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVI Cenatoria1)
urbe domo socias hoc est et publico et privato dignaris hospitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6001)
quod cum iactaret Anchises, adflatus fulmine oculoque privatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6178)
sic Cicero sterni triclinia, et in foro sterni iubebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6983)
qui dapibus mensas onerent dapes regum sunt, epulae privatorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7061)
cassum privatum, vacuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 851)
quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2023)
forsitan et priami fuerint quae fata requiras bene de Priamo obtulit narrationem, quia leviter strinxerat 'Priamumque per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est sua fata narraret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5061)
sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1785)
populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2867)

SEARCH

MENU NAVIGATION