라틴어 문장 검색

multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:3)
probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 246:1)
aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:2)
nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores sumus propter haec aut peiores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 202:1)
et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 249:3)
itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 253:1)
usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 283:1)
neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:4)
me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:3)
natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:2)
) quam id, quo probabilius fit quod intendimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:3)
intuendum autem et qui sit apud quem dicimus, et id quod illi maxime probabile videatur requirendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 276:1)
quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 98:1)
sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 98:2)
quorum ea sunt maxime probabilia, quae sensum animi nostri optime promunt atque in animis iudicum quod nos volumus efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION