라틴어 문장 검색

ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, non numquam illi superiores discederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:9)
Qui cum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:4)
Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo:
(카이사르, 히스파니아 전기 15:1)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Id quod accidit in hoc proelio.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:3)
Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:4)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:6)
Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:5)
unum respondisse, ut potius ad dimicandum descenderet quam signum fugae ostenderet;
(카이사르, 히스파니아 전기 18:10)
Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, in[teger re]gressus pedem offendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:5)
Pompeius cum animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ucubi milia passuum V, haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:3)
Quae res secundum nostris efficiebat proelium.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:6)
Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:3)
Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION