라틴어 문장 검색

iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 2:1)
non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:1)
profecto nihil:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장2)
cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:3)
quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:2)
erit, erit illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:2)
est, est illa vis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:1)
profecto quin ita sit non dubitabitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:3)
quod si tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 5:1)
id erat profecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:9)
sex quidem illis mensibus profecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:6)
profecto, si quid deberetur, peteret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:2)
profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:6)
profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:7)
si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION