라틴어 문장 검색

donis regis imminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 125:3)
multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias - promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum - superaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 252:1)
illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatum sociarum Ptolomaei, quibus bellum ab Antiocho imminebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 262:1)
vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant, et pecunia quae in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur, deerat, tributumque grave privatis imminere videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 556:2)
bellum grave ab Antiocho imminere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 500:3)
nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 295:1)
imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:1)
altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 471:1)
templum est Apollinis Delium, imminens mari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 597:1)
et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis - incautos enim et plerosque sopitos oppresserat - super imminentem castris collem apparuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 230:2)
Heraclea sita est in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 270:1)
sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 177:1)
sed altae insuper imminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 179:1)
inde Phocaeam petentes ad insulam quam Bacchium vocant - imminet urbi Phocaeensium - appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque - egregie autem exornata insula erat - cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 242:1)
id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a vetere Colophone duo ferme milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 297:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION