라틴어 문장 검색

ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum offerri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 507:1)
ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 622:1)
omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)
ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua non manu, promptior in civitate haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 129:2)
cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:1)
haec omnia adeo mature perfecta accepimus ut signa eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 770:2)
signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 236:1)
is iam non promptus ingenio tantum sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 23:1)
pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 290:1)
eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 173:3)
simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:2)
videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:2)
sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 708:1)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION