라틴어 문장 검색

Corona, miles, equidem te dono libens, Quia vindicasti laudem Romani imperi;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.22)
Equidem prope nemini defui.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:2)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
Equidem in senatu non semel egi, quin immo nusquam audiri benignius soleo:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 11:2)
Equidem iuvenis statim iuveni, quantum potui per aetatem, avidissime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum ius impetravi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 8:1)
equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:1)
Equidem quotiens iudico, quod vel saepius facio quam dico, quantum quis plurimum postulat aquae do.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 7:2)
Equidem etiam fortem te non sine cura desiderarem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 3:1)
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:1)
Equidem omnes qui aliquid in studiis faciunt venerari etiam mirarique soleo;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 5:1)
Equidem nihil commodius invenio, quam quod ipse feci.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:1)
Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et esse et haberi concupiscebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:1)
Equidem numquam sum miratus quae saepius a fortuna quam a iudicio proficiscerentur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:1)
Equidem nihil tale habeo, habentes tamen fero.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION