라틴어 문장 검색

De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
An oleribus magis quam cornibus vescendum Dominus praeceperit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 1:1)
Sunt enim qui putant quod olera ad escam nobis Dei nutu attributa videantur, quo his magis quam carnalibus epulis uti debeamus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:5)
ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:6)
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:5)
Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:1)
eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:3)
Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi jure sociantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:1)
Ista magis bella suspecta, bella non civium tantum, sed singularum domorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:4)
Illos ergo Dominus ad ultionis judicium comprehendit, quos magis insidiaturos sibi esse cognovit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:5)
sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:2)
Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:6)
Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:8)
Et ideo Dominus in nube arcum magis quam sagittam ponit, id est, non illud quod vulneret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:9)
Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis ejus operatio comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION