라틴어 문장 검색

... talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS7)
propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:6)
Quod eis qui limatius dicendi consectantur genus accidere non solet, propterea quod prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo possit et dicere et scribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:3)
Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:3)
Multaque opera multaque industria Rutilius fuit, quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장5)
Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:2)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Locus erat omnino in maximis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장2)
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:1)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 3:4)
ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:4)
nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION