라틴어 문장 검색

Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장2)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:3)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:3)
Utrum tandem illi dicturus es " vellem quae velles " et "moleste fero" an "feliciter quod agis" ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 13:2)
Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:3)
Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:4)
Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 1:1)
Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:1)
omnes peccata dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:2)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
non est soluta prospero classis deo:
(세네카, 아가멤논 4:7)
prospera animos efferant.
(세네카, 아가멤논 5:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION