라틴어 문장 검색

Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:1)
Sane quidem, sed ne accidat, providebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:4)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:7)
qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:2)
quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:8)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
Vir est gravis prudens, multis experimentis eruditus et qui futura possit ex praeteritis providere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:4)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Nam cum vir gravissimus doctissimus disertissimus, super haec occupatissimus, maximae provinciae praefuturus, tanti putes scripta nostra circumferre tecum, quanto opere mihi providendum est, ne te haec pars sarcinarum tamquam supervacua offendat!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 2:1)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
Quod quidem semper, quasi provideret hoc tempus, sedulo fecit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:1)
Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 4:2)
Quem errorem magnis documentis expiavit, in summum periculum adducta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION