라틴어 문장 검색

Nec vero eius condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius in libris qui sunt de natura deorum nulla species divina describitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:1)
elephanto beluarum nulla prudentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:7)
Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:1)
at illud non modo non adrogantis sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 22:2)
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:4)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
De Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:3)
Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:6)
Sed ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet a meque ipso saepe disputatum sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nune ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse, alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 46:1)
Quam ob rem, ut volgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 46:2)
Adiuncto vero, ut idem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:6)
Exstant epistulae et Philippi ad Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum filium, trium prudentissimorum (sic enim accepimus);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:3)
Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:2)
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION