라틴어 문장 검색

non enim omnia prudenter a poeta dicenda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3662)
res publica quidem habet optimum imperatorem, sed tanta sunt vitia temporum praeteritorum, quae in dies singulos aucta sunt, quemadmodum in processu equorum cursus augetur, ut ea, licet optimus, rector refrenare non possit, sicut et auriga a ferventi cursu equos non potest plerumque revocare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5122)
sceleratum exquirere frigus difficile est'. alii 'colos' legunt, ut excluso 's' fiat synalipha et scandamus 'et quis cuique colat sceleratum', ut sic sit, quemadmodum "inter se coisse viros et decernere ferro". quod non procedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2563)
dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 253)
et dicendo tempus osten- dit quemadmodum possit evitari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1543)
crudeli funere virgo ita hic 'virgo', quemadmodum ibi de Pasiphae "a virgo infelix".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2631)
pen- nisque coruscant quemadmodum scuta milites commovent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 732)
nam primo ait quemadmodum animalia apibus inimica pellenda sint, deinde quibus medicaminibus morbo possint carere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2812)
magistri Aristaeum dicit, Apollinis et Cyrenes filium, qui primus invenit, quemadmodum apes possint reparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2832)
"Dicam tamen quemadmodum sentio:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:11)
"Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:8)
itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:3)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:5)
prudenter et acute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION