라틴어 문장 검색

satis partum habeo quibus aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 114)
posteaquam animadverterunt profusos esse partus naturae et abundantem materiae copiam ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장27)
ad flumina cum pecora suis temporibus anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie potum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장57)
ut potius pro temporis partu haberi debeat, quam pro partu ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:6)
Nam 'Parca,' inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item 'Nona' et ' Decima' a partus tempestivi tempore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 10:1)
Sicut partus recens editi informes sunt, sic videre est in novis institutis, quae sunt partus temporis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:2)
Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri posse ex non sensu sensus mutabilitate, aut aliquo tamquam partu quod proditur extra, huic satis illud erit planum facere atque probare, non fieri partum nisi concilio ante coacto, nec quicquam commutari sine conciliatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:1)
qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:2)
qui irridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 54:2)
uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION