라틴어 문장 검색

in eiusdem locum pontifex - nam duo sacerdotia habuit - Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 342:2)
T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 523:1)
supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 74:1)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 91:1)
quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus, si posset recte votum incertae pecuniae suscipi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 92:1)
posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 92:2)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)
si quo minus inventum foret, expleri, ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 126:2)
feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 10:1)
ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 15:1)
et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 78:2)
Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 78:4)
iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 508:2)
quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 511:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION