라틴어 문장 검색

Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:1)
purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat:
(세네카, Hercules Furens 19:12)
purgata tellus omnis in caelo videt quodcumque timuit:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:38)
purget has Pluton manus.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:29)
tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem, sic Sanctum Tatiae composuere Cures.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 939)
"plus, summe deorum, sum iusto tibi visa potens quod Parthicus ultro restituit mea signa Sapor positoque tiara funera Crassorum flevit dum purgat, et hinc iam (pro dolor!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
"sed di si vota secundant, excidii veteris crimen purgare valebit ultio praesentis, si tu, dux inclite, solum Augusti subeas nomen, quid lumina flectis?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 217)
haec sed maxima dignitas probatur, quod frontem cruce, membra fonte purgans primus de numero patrum suorum sacris sacrilegis renuntiavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:7)
et per huiusmodi non tam sacrificia purgati quam sacrilegia polluti religiosum putant caedis infaustae perpetratores de capite captivo magis exigere tormenta quam pretia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 15:3)
At trepidus monstro et variis terroribus impar longaevi rex vatis opem tenebrasque sagaces Tiresiae, qui mos incerta paventibus, aeger consulit, ille deos non larga caede iuvencum, non alacri pinna aut verum salientibus extis, nec tripode implicito numerisque sequentibus astra, turea nec supra volitante altaria fumo tam penitus, durae quam Mortis limite manes elicitos patuisse refert, Lethaeaque sacra et mersum Ismeni subter confinia ponto miscentis parat ante ducem, circumque bidentum visceribus laceris et odori sulpuris aura graminibusque novis et longo murmure purgat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권182)
"inquit age aversis thalamos purgate maritis, ipsa faces alias melioraque foedera iungam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권72)
fugit aversata iacentem, nec prius astra subit, quam mystica lampas et insons Elisos multa purgavit lumina lympha.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권346)
ut sanies purgata vado membrisque reversus mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt oscula;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권203)

SEARCH

MENU NAVIGATION