라틴어 문장 검색

ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:3)
idque saepe intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:5)
maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 21:2)
Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:4)
Morbus intestini tenuioris * * nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:1)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:3)
Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 14:2)
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:1)
sic enim fore, ne septimo die febris accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:2)
Septimo die balineo frigus praeuenire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:2)
Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:2)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:2)
a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:3)
Sed uno die fluere aluum saepe pro ualetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimum diem id conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:3)
Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION