라틴어 문장 검색

Tullus in re trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac Pavori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:3)
ita pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 443:2)
uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 336:1)
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:2)
priusquam urbe egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:1)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)
igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu imminente senatus Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 247:1)
nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 480:1)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
absens quindecim milibus gravis aeris damnatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 369:1)
in primis foedera ac leges - erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges - conquiri, quae comparerent, iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:1)
in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
terror inde vanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 217:1)
prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 105:1)
hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat - earum unam quamque primam pilum vocabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION