라틴어 문장 검색

In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii causa, quorum ex numero propagaripossit in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 2:2)
satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 3:6)
At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo vineae pedum quinque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 3:2)
Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:5)
quinquagies centeni fiunt quinque milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:3)
Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:6)
Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:4)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 5:3)
Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:2)
Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 8:2)
Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:4)
simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:2)
Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 1:1)
Est etiam praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque succum faucibus infundas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION