라틴어 문장 검색

fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 545:2)
mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 74:1)
a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis, aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 258:1)
ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 239:2)
parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 213:1)
vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 676:1)
caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 622:1)
haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 100:1)
primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:2)
nec quicquam eos quae terra marique agerentur fallebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 12:1)
nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes affulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 726:2)
apparebat omnibus mercedem eum timere nec quicquam aliud;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 324:1)
liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natue filiis, cum rege relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 65:2)
est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 286:2)
si is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 546:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION