라틴어 문장 검색

Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
Frigus enim ima petens vitium radicibus involvitur et talem dat qualitatem suco inde nascenti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:2)
Faex enim vino sustinendo et alendo et viribus sufficiendis quasi radix eius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:3)
nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 15:2)
Ipse autem iactus, quem diximus de nostris oculis emicare, incipiens a tenui radice in summa fit latior:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:4)
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
Qualis frugifero quercus sublimis in agro, Exuvias veteres populi sacrataque gestans Dona ducum, nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:67)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
Omnia maiorum vertamus busta licebit, Et stantes tumulos, et qui radice vetusta Effudere suas, victis compagibus, urnas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:83)
At quaecumque vagam Syrtim complectitur ora Sub nimio porrecta die, vicina perusti Aetheris, exurit messes, et pulvere Bacchum Enecat, et nulls putris radice tenetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:13)
Iam silvae steriles et putres robore trunci Assaraci pressere domos, et templa deorum Iam lassa radice tenent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:13)
sub vertice hoc est circa radices montis, quae ad rectam lineam suscipiunt cacumen, id est verticem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1631)
nam et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 464)
Scamander hos interpretatus hostes esse terrigenas, in Idae montis radicibus aedificia collocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1086)
circa hoc templum quercus inmanis fuisse dicitur, ex cuius radicibus fons manabat, qui suo murmure instinctu deorum diversis oracula reddebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4667)

SEARCH

MENU NAVIGATION