라틴어 문장 검색

nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 294:1)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 311:1)
itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 479:1)
cui si Argos velut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo, vicinum tyrannum dominum habituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 538:1)
ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 31:1)
iam urbe capta a Gallis, quo redempta urbs est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 64:3)
deportarent legiones in Italiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 269:1)
praeteritorum commemorationi subiecit, proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 557:1)
ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, venum dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 571:1)
secuti currum milites frequentes ut exercitu omni ex provincia deportato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 595:2)
ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum, nec Philippum aut Nabim quieturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 123:1)
idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 576:1)
duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 446:1)
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 598:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION