라틴어 문장 검색

ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 200:1)
pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 225:2)
consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 36:1)
Hannibal captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 84:1)
castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 586:2)
aegre id Marcellum tulisse sepulturaeque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori praesidioque nomen ac memoriam eius fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 461:1)
unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione , qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 417:2)
placuit naves reddi et homines utique inquiri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 502:1)
perfugas et , quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 201:1)
postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 236:2)
quae deinde ab se inquisita forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 144:3)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 615:1)
tu quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam - pravo forsitan - gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 168:1)
Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION