라틴어 문장 검색

a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur - ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:2)
quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:6)
nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui invenisset novam voluptatem - qua ipsa non fuit contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:3)
omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 28:4)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
cui refertae tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:8)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boves:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:5)
Mox digitis gubernantibus vocem Si non fastidis inquit femi nam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:2)
Omnia grata putem, sed si magis ipsa venire ornares donum, pulcra puella, tuum.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:2)
Fabella talis hominum discernit notas Eorum qui se falsis ornant laudibus, Et quorum virtus exhibet solidum decus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.21)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
Sic candidatum me suffragio ornavit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:2)
Prohoemiatur apte, narrat aperte, pugnat acriter, colligit fortiter, ornat excelse.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION