라틴어 문장 검색

nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:8)
Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:7)
Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:6)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 16:7)
mutatur vilis pretioso lana metallo, aurea formoso descendunt saecula filo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:21)
Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 41:6)
Quid habet per se corona pretiosum ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 45:1)
In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 74:6)
Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 80:1)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est !
(세네카, 행복론, Liber II 24:1)
Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens :
(세네카, 행복론, Liber IV 24:2)
Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:3)
Re omnium pretiosissima luditur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION