라틴어 문장 검색

Eius dei simulachrum sumptum est de oppido Aegypti quod et ipsum Heliopolis appellatur, regnante apud Aegyptios Senemure, seu idem Senepos nomine fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 10:2)
quippe primi regnaverunt Latini, deinde Albani, et inde Romani. Ideo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:5)
Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:1)
breve, in quo Salustius regnat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:3)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantis quieti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:1)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
post me regnare volenti Non opus est bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:61)
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello, Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:55)
sortisque deorum Ignarum mortale genus, per fulmina tantum Sciret adhuc coelo solum regnare Tonantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:9)
Invidia regnate mea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:28)
cum caeco rapiantur secula casu, Mentimur regnare Iovem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:67)
Vivat, et, ut Bruti procumbat victima, regnet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:20)
Regnandi sola voluntas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION