라틴어 문장 검색

eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se regredi in alterius trigoni signum [esse]. Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit in his fervoribus retentiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장39)
quoniam figurae consimiles sunt, vires Solis & Lunae, quibus puncta aequinoctialia regrediuntur, efficerent ut figurarum reliquarum seorsim spectatarum puncta eadem aequinoctialia eadem cum velocitate regrederentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:4)
corpus B amittendo, tot partes quot A lucratur, vel progredietur cum una parte, amissis partibus novem, vel quiescet amisso motu suo progressivo partium decem, vel regredietur cum una parte amisso motu suo & (ut ita dicam) una parte amplius, vel regredietur cum partibus duabus ob detractum motum progressivum partium duodecim. Atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:12)
Adfuerunt et comites in eodem conventu iam de Pannonia regressi, qui depopulata desertorum et Liudewito adhaerentium universa regione, cum nullus eis copiam pugnandi fecisset, domum regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 272:1)
Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus videmus quae cursu minus valent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION