라틴어 문장 검색

durare nos tales iube, quales, remotis sordibus, nitere pridem iusseras Iordane tinctos flumine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus19)
evangelista summi fidissimus Magistri signata quae latebant nebulis videt remotis:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum16)
at diversa procul regionibus in paradisi praemia constituit maiestas gnara futuri spiritibus puris et ab omni labe remotis, quique Gomorraeas non respexere ruinas, aversis sed rite oculis post terga tenebras liquerunt miseri properanda pericula mundi.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1219)
longum atque perenne est quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus, expertus dubitas animas percurrere visu abdita corporeis oculis, cum saepe quietis rore soporatis cernat mens viva remotos distantesque locos, aciem per rura, per astra, per maria intendens?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1230)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
certa fides rapidos subterna nocte caminos, qui pollutam animam per saecula longa perenni igne coquunt, oculis longum per inane remoti pauperis expositos;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1236)
nos Vasco Hiberus dividit binis remotos Alpibus, trans Cottianorum iuga, trans et Pyrenas ninguidos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.163)
"lapis nigellus evehendus essedo muliebris oris clausus argento sedet, quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque pervcnitis rivulum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.156)
vix haec profatus pusionem praecipit sublime tollant et manu pulsent nates, mox et remota veste virgis verberent tenerumque duris ictibus tergum secent, plus unde lactis quam cruoris defluat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1294)
Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum, Per tuam fidem, perque huius solitudinem, Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras, Si te in germani fratris dilexi loco, Sive haec te solum semper fecit maximi, Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 588)
Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero, Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 49)
Ita poetam restitui in locum Prope iam remotum iniuria adversarium Ab studio atque ab labore atque arte musica.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.9)
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 570)
Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, [Me] segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 150)
Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 250)

SEARCH

MENU NAVIGATION