라틴어 문장 검색

Nec ignorare colonos oportere reor,sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere agricolae frequenter id potius quam immodice facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:4)
Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:2)
Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:2)
Quod ego minime reor esse pro agricola;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:3)
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:1)
Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:4)
Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 6:1)
Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:5)
Atque id ipsum si concedatur,vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:1)
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 2:1)
quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires animosque degenerat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:2)
Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:4)
Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 2:2)
ut Agrippa vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta vergere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장4)
multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION