라틴어 문장 검색

Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:1)
Nec procul afuerunt telluris margine summae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:2)
At illum dura repercusso subiecit verbere tellus in vultus, Hyacinthe, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:6)
Sit dives amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, dum ferat et murram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:5)
Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt, telluris Cypriae pars optima, quam mihi prisci sacravere senes templisque accedere dotem hanc iussere meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 60:5)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
Fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:2)
Cum semel emissi tenuerunt aequora venti, nil illis vetitum est, incommendataque tellus omnis et omne fretum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:12)
Aut minus, aut certe medium non amplius aequor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, cum mare sub noctem tumidis albescere coepit fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:1)
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi invia fecissent venti Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:3)
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:11)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 12:1)
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus purpureum viridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION