라틴어 문장 검색

Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:1)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)
Duc, Roma, malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Extrahe, civili tantum iam libera bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:22)
iunctoque cubili Extrahit insomnes bellorum fabula noctes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:53)
Tunc exhausta super multo sudore iuventus Extrahitur, duris silicum lassata metallis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:28)
Vulnere sic ventris, non, qua natura vocabat, Extrahitur partus, calidis ponendus in aris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:27)
sed si quod tardius audit Virus, et elicitum iussumque exire repugnat, tunc superincumbens pallentia vulnera lambit, Ore venena trahens, et siccat dentibus artus, Extractamque tenens gelido de corpore mortem Exspuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:65)
Ullus si pudor est, repone cenam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII4)
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura, Fiant absentes et tibi, Galla, comae, Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas, Et iaceas centum condita pyxidibus, Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio, Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos iam numerare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII1)
Gustu protinus has edes in ipso, Has prima feret alterave cena, Has cena tibi tertia reponet, Hinc seras epidipnidas parabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI2)
Ingenti fruor inproboque somno, Quem nec tertia saepe rumpit hora, Et totum mihi nunc repono, quidquid Ter denos vigilaveram per annos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII5)
cerealiaque arma] 'arma' enim generaliter omnium rerum instrumenta dicuntur, ubi reponuntur armaria dicta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1775)
sic nos in sceptra reponis 'sic', hoc est per naufragia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25311)

SEARCH

MENU NAVIGATION