라틴어 문장 검색

Sic accensos et proelium poscentis in campum, cui Idistaviso nomen, deducunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장1)
igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est vario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장11)
egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductosque ante Caesarem statuunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장10)
ipsaque e provincia ut quis fortunae inops, moribus turbidus, promptius ruebant, quia Caesar post res a Blaeso gestas quasi nullis iam in Africa hostibus reportari nonam legionem iusserat, nec pro consule eius anni P. Dolabella retinere ausus erat iussa principis magis quam incerta belli metuens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장5)
ita Serenus Amorgum reportatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장3)
fontisque aquarum Simbruinis collibus deductos urbi intulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장3)
tunc solida domi quies et adversus externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis provincialium validissimis fesso imperio subventum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장4)
patefieri domum adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장3)
necdum celebrare sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum patrui fratris filiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장2)
datum posthac C. Cassio, qui Syriae praeerat, deducere iuvenem ripam ad Euphratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장6)
Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret in oppidum Vbiorum, in quo genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e vocabulo ipsius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장1)
id quo promptius veniret, colonia Camulodunum valida veteranorum manu deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebellis et imbuendis sociis ad officia legum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장6)
Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장1)
unde publica cura deducta ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio habita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장8)
etiam Lolliae Paulinae cineres reportari sepulcrumque extrui permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION