라틴어 문장 검색

Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:1)
retroque pedem repressit aut 'retro' vacat, aut in 'repressit' 're' vacat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3781)
'subluere aqua calida in qua decoctae verbenae sint' hic vox comprimentibus [vel reprimentibus] videri potest ex glossemate addita Targa, qui et reprimentibus et comprimentibus tolli jubet, quia, ni fallor, verbenam peculiarem stirpis speciem habet;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).733)
Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION