라틴어 문장 검색

monitus multumque monendus, privatas ut quaerat opes et tangere vitet scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo, ne, si forte suas repetitum venerit olim grex avium plumas, moveat cornicula risum furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 312)
tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque inposita haud umquam misera formidine privet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:17)
neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 11:1)
non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 69:2)
nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:4)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)
iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικόσ Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:1)
priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 121:3)
succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:2)
sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 167:2)
nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:2)
narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 227:2)
privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:6)
ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:2)
Non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION