라틴어 문장 검색

Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:3)
Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit summa sedulitate culturae serviat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 3:3)
Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:1)
Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:4)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:6)
sed ut singulis materiis serviant, quarum incrementa elicere debebimus, applicato longiore adminiculo, per quod proprepant in tantum ut sequentis anni iugum exsuperent et in fructum curvari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 3:2)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:4)
nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:7)
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:1)
Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:6)
Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:3)
Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:5)
Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION