라틴어 문장 검색

libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
non mens intacta tenetur, nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum vulnus et amissas suspirat femina taedas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2370)
hoc illi milibus emptum spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Monumentum Sarrae2)
"publica sed requies privatis rure foroque constat amicitiis:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1213)
O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:13)
alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:9)
Quae bella exhausta canebat!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:10)
tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me victam doceat fortuna dolere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:14)
nec mora, nec requies:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:17)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota novem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis voltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:8)
Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:5)
Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:28)
Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:6)
Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:28)
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION