라틴어 문장 검색

Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 26:1)
Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine et adulantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장1)
Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi το` πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur - sciebat enim dictum ab apostolo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:7)
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 87:3)
dici vix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:8)
quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 3:2)
Quod Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus adfectibus dico.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 6:1)
Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 2:1)
Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet, uel adsensum praeberet, iterum dixit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.12)
huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 58:1)
cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 114:1)
execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 37810)
In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato et mandata dei custodire, si velit,
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 7:5)
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 4:1)
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION