라틴어 문장 검색

eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 542:2)
Victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 544:1)
haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 592:1)
reductus a praetore in templum rex et dicere iussus perseverassem inquit tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 603:1)
nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 611:1)
pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 617:1)
navalibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 617:3)
interposita Zmyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 633:1)
collaudatis egregie Zmyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 633:2)
quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello nihil inquit nobis totas nostra actione, patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 634:1)
Rhodii et in hoc et in omnibus bellis quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera adiuverimus, vestro iudicio relinquimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 659:1)
ea ut civitatis Rhodiorum essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 666:1)
Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 673:1)
hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 673:2)
pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 675:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION