라틴어 문장 검색

instant flammis multoque soporant imbre rogum, posito donec cum sole labores exhausti;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권82)
spectant tentoria contra Inachia externosque suis in montibus ignes, hi precibus questuque deos, hi Martia tela belligerosque hortantur equos, hi pectora fletu cara premunt miserique rogos et crastina mandant funera, si tenuis demisit lumina somnus, bella gerunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권218)
"si verba tamen monitusque tuorum dignaris, dum castra silent suspensaque bellum horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권243)
atque illi iamdudum regia tristis attremit oranti, suaque et quae desuper urguet nutabat tellus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권41)
talia fatidico peragunt sollemnia regi, ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant exsequias mollique animam tellure reponant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권106)
"saevos ne dixeris Argos, igne tuo, Thebane - rogum concedimus - arde!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권201)
"heu ubinam ille frequens modo circa limina matris ambitus orantesque tibi servire Napaeae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권181)
"huncne mihi, superum regnator, honorem, quod totiens hospesque tuis et conscius actis - nec memorare timor - falsa nunc improba fronte cornua, nunc vetitam currus deiungere Phoeben, dotalesque rogos deceptaque fulmina vidi praecipuosque alui natorum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권195)
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권3)
"quisnam fuit ille deorum, qui stetit orantem iuxta praereptaque verba dictavit Fatis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권335)
nec dulcibus astris victa, nec adsiduo coierunt lumina fletu, tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam montibus orbatis, lucorum gloria, magnae Teumesi venere trabes et amica Cithaeron silva rogis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권19)
At non plebeio fumare Menoecea busto rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora vilem struxerunt de more rogum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권23)
post aspera visu, ac deflenda tamen, digno plangore Nealce Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx heu vacuos positura rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권57)
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro, noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin flevit et arcanos errantibus extulit ignes, ipsa per aversos ducit Saturnia calles occultatque vias, ne plebs congressa suorum ire vetet pereatque ingentis gloria coepti, nec non functa ducum refovendi corpora curam Iris habet, putresque arcanis roribus artus ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권60)
sed nulla animo versatur imago crebrior, Aonii quam quae de sanguine campi nuda venit poscitque rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권82)

SEARCH

MENU NAVIGATION