라틴어 문장 검색

Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:4)
nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:3)
Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:13)
Et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:14)
Nam postquam pestifer ignis convaluit, "rogus iste cremet mea viscera" dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:2)
Quaesitis virginis annis par ait est Myrrhae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 45:4)
Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:5)
Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus nigrique volumine fumi infecere diem (veluti cum flumina natas exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:1)
pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:3)
Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:4)
Corpora, sive rogus flamma, seu tabe vetustas abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:2)
iudicis officium est ut res, ita tempora rerum quaerere, quaesito tempore tutus eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 119)
egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
desinat in vetitas quaeso contendere terras, et mecum magno pareat aura deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION