라틴어 문장 검색

aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine pedali, contracto capite in latitudine pes, crassitudine S. Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장20)
rostro phrygios subivncta leones pro 'subiunctos leones habens'. vult pro iugo rostrum navis fuisse, leones autem singulos in singulis navis partibus fuisse depictos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1573)
cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens experiri inquit volui, fili, satin' scires consulem te esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 567:1)
Vt uero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae uiri inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris corporis contio audiuit, sed ipsa narrauit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:2)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION