라틴어 문장 검색

rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 556:2)
non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 261:1)
neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 265:2)
qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 391:2)
in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 423:2)
nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam eius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS6)
ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 14)
scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 234)
sed haec opinio quare per orbem terrae falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장50)
Jam lubrica fama per orbem Nature clamabat opus, jam rumor in aures Multorum dilapsus erat, cum tristis ad istos Horruit Alecto rumores;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:2)
Rumores isti plurimum praevalebant, apud nonnullos quidem propter malevolentiam, apud alios propter ambitionem, apud aliquos propter levitatem et rerum novarum studium, apud paucos fortasse propter conscientiam et credulitatem, apud plurimos autem propter imbecillitatem iudicii, et apud haud paucos propter obsequium erga viros quosdam primarios qui his rumoribus in secreto favebant eosque alebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION